Murmillo-Archiv

Montag, 17. November 2014

CICERO: DE OFFICIIS: PROOEMIUM

CARI AMICI, hodie de eo libro CICERONIS, qui "De officiis" inscribitur, disputare volo.
In PRAEFATIONE librum ad MARCUM FILIUM mittit (widmet) et eum hortatur, ut res Latinas cum Graecis coniungat itemque scripta rhetorica (oratoria) studiose legat. Sequitur prooemium quaestionis (=eius, quod quaeritur; de quo agitur). Quo in prooemio CICERO argumentis confirmat, quare (qua ex causa) hoc argumentum eligat (elegerit). Deinde de variis scholis philosophicis (sectis!) verbose (copiose) disserit dicens Stoicos esse optimos!. Tum verbum officii definit discernens "media" et perfecta officia percensensque (vituperansque; indem er kritisiert) PANAITION. Is enim rem in partes tres dividit, quae sunt "utile", "honestum" et horum contrarium (discrepantiam). CICERO autem argumentum (causam) in partes quinque disponit addens duas subdivisione honesti utilisque in "plus minusque honestum et utile".
---
Text by decurio
nach einer Idee
von decurio
Copyright

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen