Murmillo-Archiv

Samstag, 19. Dezember 2015

GERMANIA, 14 A. D. SECUNDUM TACITUM

Illo tempore GERMANICUS, filius DRUSI imperatoris, imperium legionum octo, quae in praesidio apud Rhenum fluvium collocatae erant, ab AUGUSTO accepit. Nihil restabat, nisi  bellum adversus Germanos gerendum, magis dedecoris reparandi causa, quod clade Variana facta erat, quam finium imperii propagandorum causa. Exercitus cupidine in hostes proficisci incitatus est, ut seditionem post Augusti mortem factam expiarent. Milites etiam intellegebant non aliter animas commilitonum occisorum placari potuisse, nisi vulneribus honestis accippiendis.
---
by decurio invictus

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen